Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 6:19-26 Vulgata Latina (VULG)

19.  Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20.  Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21.  Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22.  Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23.  aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.

24.  Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25.  Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26.  Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 6