Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 6:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2.  et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3.  Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4.  Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5.  Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6.  Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7.  Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

Read complete chapter Secundum Ioannem 6