Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 5:35-47 Vulgata Latina (VULG)

35.  Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

36.  Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :

37.  et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :

38.  et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39.  Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :

40.  et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

41.  Claritatem ab hominibus non accipio.

42.  Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43.  Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

44.  Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?

45.  Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46.  Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.

47.  Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 5