Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 5:32-41 Vulgata Latina (VULG)

32.  Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33.  Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

34.  Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.

35.  Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

36.  Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :

37.  et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :

38.  et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39.  Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :

40.  et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

41.  Claritatem ab hominibus non accipio.

Read complete chapter Secundum Ioannem 5