Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 5:25-34 Vulgata Latina (VULG)

25.  Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.

26.  Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :

27.  et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

28.  Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :

29.  et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

30.  Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

31.  Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

32.  Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33.  Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

34.  Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 5