Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 5:15-27 Vulgata Latina (VULG)

15.  Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

16.  Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.

17.  Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

18.  Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.Respondit itaque Jesus, et dixit eis :

19.  Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.

20.  Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

21.  Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

22.  Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,

23.  ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

24.  Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

25.  Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.

26.  Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :

27.  et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

Read complete chapter Secundum Ioannem 5