Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 5:10-22 Vulgata Latina (VULG)

10.  Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

11.  Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.

12.  Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?

13.  Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

14.  Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

15.  Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

16.  Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.

17.  Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

18.  Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.Respondit itaque Jesus, et dixit eis :

19.  Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.

20.  Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

21.  Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

22.  Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,

Read complete chapter Secundum Ioannem 5