Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 5:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.

2.  Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

3.  In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.

4.  Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.

5.  Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

6.  Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?

7.  Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.

8.  Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.

Read complete chapter Secundum Ioannem 5