Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 4:45-54 Vulgata Latina (VULG)

45.  Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.

46.  Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.

47.  Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.

48.  Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

49.  Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.

50.  Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.

51.  Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.

52.  Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.

53.  Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.

54.  Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.

Read complete chapter Secundum Ioannem 4