Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 4:34-43 Vulgata Latina (VULG)

34.  Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.

35.  Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.

36.  Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.

37.  In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.

38.  Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

39.  Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.

40.  Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.

41.  Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.

42.  Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

43.  Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.

Read complete chapter Secundum Ioannem 4