Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 4:22-32 Vulgata Latina (VULG)

22.  Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

23.  Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.

24.  Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

25.  Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

26.  Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.

27.  Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?

28.  Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :

29.  Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?

30.  Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.

31.  Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.

32.  Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 4