Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 4:10-22 Vulgata Latina (VULG)

10.  Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.

11.  Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?

12.  Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?

13.  Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :

14.  sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.

15.  Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.

16.  Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.

17.  Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;

18.  quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.

19.  Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.

20.  Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.

21.  Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.

22.  Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

Read complete chapter Secundum Ioannem 4