Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 4:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes

2.  (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),

3.  reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.

4.  Oportebat autem eum transire per Samariam.

5.  Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.

6.  Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.

7.  Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.

8.  (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)

9.  Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.

10.  Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.

Read complete chapter Secundum Ioannem 4