Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 3:19-31 Vulgata Latina (VULG)

19.  Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.

20.  Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :

21.  qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

22.  Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.

23.  Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.

24.  Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.

25.  Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.

26.  Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.

27.  Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.

28.  Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.

29.  Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

30.  Illum oportet crescere, me autem minui.

31.  Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.

Read complete chapter Secundum Ioannem 3