Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 21:2-16 Vulgata Latina (VULG)

2.  erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.

3.  Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.

4.  Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.

5.  Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.

6.  Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.

7.  Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.

8.  Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.

9.  Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.

10.  Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.

11.  Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.

12.  Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est.

13.  Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.

14.  Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.

15.  Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.

16.  Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.

Read complete chapter Secundum Ioannem 21