Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 20:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.

2.  Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

3.  Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.

4.  Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.

5.  Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.

6.  Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,

7.  et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

8.  Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :

9.  nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

10.  Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

11.  Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :

12.  et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.

13.  Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.

14.  Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.

15.  Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.

Read complete chapter Secundum Ioannem 20