Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 2:9-22 Vulgata Latina (VULG)

9.  Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,

10.  et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

11.  Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

12.  Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.

13.  Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :

14.  et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.

15.  Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.

16.  Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.

17.  Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.

18.  Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?

19.  Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

20.  Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?

21.  Ille autem dicebat de templo corporis sui.

22.  Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.

Read complete chapter Secundum Ioannem 2