Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 2:12-25 Vulgata Latina (VULG)

12.  Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.

13.  Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :

14.  et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.

15.  Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.

16.  Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.

17.  Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.

18.  Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?

19.  Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

20.  Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?

21.  Ille autem dicebat de templo corporis sui.

22.  Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.

23.  Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.

24.  Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

25.  et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

Read complete chapter Secundum Ioannem 2