Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 18:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.

6.  Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.

7.  Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.

8.  Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.

9.  Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.

10.  Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.

11.  Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?

12.  Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.

Read complete chapter Secundum Ioannem 18