Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 18:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.

2.  Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.

3.  Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.

4.  Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quæritis ?

5.  Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.

6.  Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.

7.  Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.

8.  Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.

9.  Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.

Read complete chapter Secundum Ioannem 18