Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 17:16-26 Vulgata Latina (VULG)

16.  De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

17.  Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.

18.  Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :

19.  et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20.  Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :

21.  ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.

22.  Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

23.  Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.

24.  Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

25.  Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.

26.  Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 17