Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 17:15-23 Vulgata Latina (VULG)

15.  Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

16.  De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

17.  Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.

18.  Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :

19.  et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20.  Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :

21.  ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.

22.  Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

23.  Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.

Read complete chapter Secundum Ioannem 17