Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 17:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te :

2.  sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

3.  Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.

4.  Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :

5.  et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

6.  Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.

7.  Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt :

8.  quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.

Read complete chapter Secundum Ioannem 17