Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 16:8-23 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.

9.  De peccato quidem, quia non crediderunt in me.

10.  De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.

11.  De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.

12.  Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

13.  Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.

14.  Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

15.  Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

16.  Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.

17.  Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?

18.  Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.

19.  Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.

20.  Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

21.  Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

22.  Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

23.  Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 16