Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 16:7-15 Vulgata Latina (VULG)

7.  Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.

8.  Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.

9.  De peccato quidem, quia non crediderunt in me.

10.  De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.

11.  De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.

12.  Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

13.  Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.

14.  Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

15.  Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 16