Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 16:25-33 Vulgata Latina (VULG)

25.  Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :

26.  in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :

27.  ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.

28.  Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

29.  Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :

30.  nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.

31.  Respondit eis Jesus : Modo creditis ?

32.  ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.

33.  Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.

Read complete chapter Secundum Ioannem 16