24. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25. Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :
26. in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
27. ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
28. Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
29. Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :
30. nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
31. Respondit eis Jesus : Modo creditis ?
32. ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.
33. Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.