Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 16:23-30 Vulgata Latina (VULG)

23.  Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

24.  Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

25.  Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :

26.  in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :

27.  ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.

28.  Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

29.  Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :

30.  nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.

Read complete chapter Secundum Ioannem 16