Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 15:15-27 Vulgata Latina (VULG)

15.  Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

16.  Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

17.  Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.

18.  Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

19.  Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

20.  Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

21.  Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.

22.  Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

23.  Qui me odit, et Patrem meum odit.

24.  Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.

25.  Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.

26.  Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;

27.  et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 15