Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 15:12-22 Vulgata Latina (VULG)

12.  Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.

13.  Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

14.  Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.

15.  Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

16.  Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

17.  Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.

18.  Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

19.  Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

20.  Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

21.  Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.

22.  Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

Read complete chapter Secundum Ioannem 15