Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 15:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.

2.  Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

3.  Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.

4.  Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

5.  Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

6.  Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

7.  Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.

8.  In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.

Read complete chapter Secundum Ioannem 15