Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 14:23-31 Vulgata Latina (VULG)

23.  Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;

24.  qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris.

25.  Hæc locutus sum vobis apud vos manens.

26.  Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.

27.  Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.

28.  Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est.

29.  Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.

30.  Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.

31.  Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

Read complete chapter Secundum Ioannem 14