Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 14:12-18 Vulgata Latina (VULG)

12.  alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.

13.  Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.

14.  Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.

15.  Si diligitis me, mandata mea servate :

16.  et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,

17.  Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.

18.  Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.

Read complete chapter Secundum Ioannem 14