Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 14:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.

2.  In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.

3.  Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.

4.  Et quo ego vado scitis, et viam scitis.

5.  Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?

6.  Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

7.  Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.

8.  Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.

9.  Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?

10.  Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.

11.  Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?

12.  alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.

Read complete chapter Secundum Ioannem 14