Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 13:26-38 Vulgata Latina (VULG)

26.  Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.

27.  Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.

28.  Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

29.  Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.

30.  Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

31.  Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

32.  Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.

33.  Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.

34.  Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.

35.  In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

36.  Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.

37.  Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.

38.  Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.

Read complete chapter Secundum Ioannem 13