Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 13:18-33 Vulgata Latina (VULG)

18.  Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.

19.  Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.

20.  Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

21.  Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.

22.  Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.

23.  Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.

24.  Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?

25.  Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?

26.  Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.

27.  Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.

28.  Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

29.  Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.

30.  Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

31.  Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

32.  Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.

33.  Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.

Read complete chapter Secundum Ioannem 13