Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 12:43-50 Vulgata Latina (VULG)

43.  Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44.  Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

45.  Et qui videt me, videt eum qui misit me.

46.  Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

47.  Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

48.  Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

49.  Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.

50.  Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

Read complete chapter Secundum Ioannem 12