Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 12:3-12 Vulgata Latina (VULG)

3.  Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.

4.  Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

5.  Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?

6.  Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

7.  Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

8.  Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

9.  Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

10.  Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :

11.  quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.

12.  In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

Read complete chapter Secundum Ioannem 12