Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 12:26-32 Vulgata Latina (VULG)

26.  Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

27.  Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :

28.  Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.

29.  Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.

30.  Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.

31.  Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

32.  Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

Read complete chapter Secundum Ioannem 12