Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 12:2-8 Vulgata Latina (VULG)

2.  Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

3.  Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.

4.  Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

5.  Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?

6.  Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

7.  Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

8.  Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 12