Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 12:17-23 Vulgata Latina (VULG)

17.  Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

18.  Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.

19.  Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.

20.  Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

21.  Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.

22.  Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.

23.  Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

Read complete chapter Secundum Ioannem 12