Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 12:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :

11.  quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.

12.  In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

13.  acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.

14.  Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :

15.  Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.

16.  Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.

Read complete chapter Secundum Ioannem 12