37. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
38. Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
39. Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
40. Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;
41. et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.