Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 10:28-42 Vulgata Latina (VULG)

28.  et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

29.  Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.

30.  Ego et Pater unum sumus.

31.  Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.

32.  Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?

33.  Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.

34.  Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?

35.  Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :

36.  quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?

37.  Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.

38.  Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.

39.  Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.

40.  Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;

41.  et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.

42.  Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

Read complete chapter Secundum Ioannem 10