Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 10:2-20 Vulgata Latina (VULG)

2.  Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

3.  Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.

4.  Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.

5.  Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.

6.  Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

7.  Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.

8.  Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.

9.  Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

10.  Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

11.  Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

12.  Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;

13.  mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

14.  Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

15.  Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.

16.  Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

17.  Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18.  Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19.  Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.

20.  Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 10