Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 10:19-31 Vulgata Latina (VULG)

19.  Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.

20.  Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?

21.  Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?

22.  Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.

23.  Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.

24.  Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.

25.  Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :

26.  sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

27.  Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :

28.  et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

29.  Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.

30.  Ego et Pater unum sumus.

31.  Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.

Read complete chapter Secundum Ioannem 10