Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 10:12-22 Vulgata Latina (VULG)

12.  Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;

13.  mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

14.  Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

15.  Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.

16.  Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

17.  Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18.  Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19.  Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.

20.  Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?

21.  Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?

22.  Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.

Read complete chapter Secundum Ioannem 10