Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 10:10-22 Vulgata Latina (VULG)

10.  Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

11.  Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

12.  Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;

13.  mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

14.  Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

15.  Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.

16.  Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

17.  Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18.  Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19.  Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.

20.  Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?

21.  Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?

22.  Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.

Read complete chapter Secundum Ioannem 10