Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 10:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

2.  Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

3.  Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.

4.  Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.

5.  Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.

6.  Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

7.  Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.

8.  Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.

9.  Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

Read complete chapter Secundum Ioannem 10