Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 1:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum,et Deus erat Verbum.

2.  Hoc erat in principio apud Deum.

3.  Omnia per ipsum facta sunt :et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

4.  In ipso vita erat,et vita erat lux hominum :

5.  et lux in tenebris lucet,et tenebræ eam non comprehenderunt.

6.  Fuit homomissus a Deo,cui nomen erat Joannes.

7.  Hic venit in testimoniumut testimonium perhiberet de lumine,ut omnes crederent per illum.

8.  Non erat ille lux,sed ut testimonium perhiberet de lumine.

9.  Erat lux vera,quæ illuminat omnem hominemvenientem in hunc mundum.

10.  In mundo erat,et mundus per ipsum factus est,et mundus eum non cognovit.

Read complete chapter Secundum Ioannem 1